|
HEITO VISIO
WETTINI Latin text 1.
Cum praedictus frater die sabbati cum aliquibus fratribus nostris potionem ad
providendam salutem corporis accepisset, ceteris eam salubriter digerentibus,
ipse coepit magna difficultate indigestam reicere et statim ad perceptionem
cibi, quam ad refocillandum corpus sumere debuerat fastidire. 2.
Feria vero tertia, incipiente crepusculo vespertino, consedentibus sibi ad
refectionem fratribus, dixit se ibidem cum eis finem refectionis expectare non
posse. Sed interim illis caenantibus in aliam cellulam eidem cellulae contiguam,
tantum parietis unius interpositione remotam, stramentum lectuli sui fecit
efferri de loco consessionis praedictae, ut ibidem quiescendo praestolaretur
finem eorundem refectionis et suam iterum regressionem ad locum lectuli sui. 3.
Inmensitate igitur tanti terroris sublata, venit angelus incredibili splendens
pulchritudine, veste purpurea circumdatus, stans ad pedes eius, amicabili eum
voce compellans: "Ad te," inquit, "venio, dilectissima
anima." 4.
Expergefactus isdem frater resedit circumspiciens, si quis ei adesset, invenit
duos, praepositum ipsius monasterii et alterum fratrem ad solatium eius
derelictos, ceteris post caenam ad repausandum iam dimissis. Ipsis ergo
convocatis exposuit eis omnia per ordinem, quae ei in tam angusto temporis
articulo ostensa fuerant, iuxta quod hic scripta tenentur, in tantum iam
praescriptae visionis horrore tremebundus, ut totius corporalis molestiae
gravidinem oblitus intolerabili aestu timoris vexaretur. In ipsa ergo
inmensitate timoris anxius proruit in terram coram praedictis fratribus,
distenso omni corpore in crucis modum postulavit, ut omni virtute qua possent,
pro peccatis cius intercederent. Illi ergo sic prostrato coeperunt praedicti
fratres tam VII psalmos penitentiae, quam etiam caeteros tantae anxietati aptos,
qui sibi ad memoriam occurrerant, pro eo decantare. 5.
Illis ergo recedentibus et in parte ipsius cellae corporibus ad quietem
collocatis, ipso etiam post tantam lassitudinem tam animae quam corporis in
somnum resoluto, venit isdem angelus, qui ei in priori visione ad pedes stans
purpuratus apparuit, candidis amictus vestimentis ad caput stans, splendore
incredibili fulgidus; eumque blandis alloquens sermonibus laudavit confugium
eius, quod ad Deum in angustiis positus tam studio psalmodiae quam lectionis
fecerat, hortans eum de cetero sine defectu similiter acturum. Inter ceteros
etiam psalmum centesimum octavum decimum, quia moralis in eo virtus describitur,
saepe repetendum ammonuit; seque valde delectari, cum aliquem instantia
lectionis et interationis psalmodiae intentum viderit, Deumque ob hoc placabilem
fieri posse, si usus iste veraciter et non ficte teneatur. 6.
His igitur dictis assumpsit eum idem angelus et duxit per viam amoenitatis
inmensae praeclaram. In qua dum pergerent, ostendit ei montes inmensae
altitudinis et incredibilis pulchritudinis, qui quasi essent marmorei
videbantur. Quos circumibat maximus fluvius igneus in quo innumerabilis
multitudo damnatorum poenaliter inclusa tenebatur, quorum multos se agnovisse
fatebatur. 7.
"Sacerdotum," inquit angelus, "maxima pars mundanis lucris
inhiando et palatinis curis inserviendo, cultu vestium et pompa ferculorum se
extollendo questum putant esse pietatem. Animabus lucrandis non invigilant,
deliciis affluentes in scorta proruunt; et ita evenit, ut nec sibi nec aliis
intercessores esse possint. Saeculo enim pestilentia et fame laboranti sua prece
succurrere potuissent, si lucrum Deo tota virtute conferre voluissent. Et ideo
tali remuneratione in fine donantur, quia praecedentibus meritis talia
patiuntur." 8.
Ibi se etiam quoddam opus in modum castelli ligno et lapide valde inordinate
coniectum et fuligine deforme vidisse fatebatur, fumo ex eo in altum vaporante.
Cui interroganti, quid esset, responsum est ab angelo, habitationem fuisse
quorundam monachorum de diversis locis et regionibus in unum congregatorum ad
purgationem suam. 9.
Qui de eodem numero unum specialiter nominavit, quem dixit ibidem in arca
plumbea inclusum praestolari debere diem magni iudicii propter opus peculiare,
quod in Anania et Saphira ad corrumpendam communis vitae integritatem
praecesserat. 10.
Ibi etiam ostensa est ei cuiusdam montis altitudo. Et dictum est ab angelo de
quodam abbate ante decennium defuncto, quod in summitate eius esset deputatus ad
purgationem suam, non ad damnationem perpetuam, ibidem eum omnem inclementiam
aeris et ventorum incommoditatem imbriumque pati. Adiunxitque idem angelus de
eo, quod quidam episcopus nuper defunctus ipsi abbati solatio precum suarum ad
impetrandam veniam subvenire debuisset, sicut ei in visione apparens per quendam
clericum eius mandaverat. Praescriptus vero episcopus, hoc neglegenter
pertractans, caritatis ardore non condoluit, ut ei certamine adhibito
succurreret. "Et idcirco nec sibi iam," ait, "subvenire
poterit." 11.
Illic etiam quendam principe, qui Italiae et populi Romani sceptra quondam
rexerat, vidisse se stantem dixerat, et verenda eius cuiusdam animalis morsu
laniari, reliquo corpore inmuni ab hac lesione manente. Stupore igitur vehementi
attonitus, ammirans quomodo tantus vir, qui in defensione catholice fidei et
regimine sanctae ecclesiae moderno seculo pene inter ceteros singularis
apparuit, inuri tanta deformitate poenae potuisset. Cui ab angelo ductore suo
protinus responsum est, quod, quamvis multa miranda et laudabilia et Deo accepta
fecisset, quorum mercede privandus non est, tamen stupri inlecebris resolutus,
cum ceteris bonis Deo oblatis longevitatem vitae suae in hoc terminare
voluisset, ut quasi parva obscenitas et concessa fragilitati humanae libertas
mole tantorum bonorum obrui et absumi potuisset. "Qui tamen," inquit,
"in sorte electorum ad vitam praedestinatus est." 12.
Illic etiam dona praemagnifica et innumerabilia pompatice a malignis spiritibus
ad proferendum ornata viderat, in palliis et vasis argenteis, equis et
linteaminum subtilitate candentibus. Interrogante eo, cuius essent et quid in
praefiguratione sua praetenderent "Comitum," inquit angelus,
"diversarum provintiarum iura regentium sunt haec, ut huc venientes ea
inveniant et sciant, quia muneribus, rapinis et avaricia congesta sunt." 13.
Quam terribilem vero sententiam de conversatione comitum intulerit, quis
enarrare sufficiat? Cum quosdam eorum non vindices criminum esse dixerit, sed
vice diaboli persecutores hominum, iustos damnando et reos iustificando, furibus
et sceleratis communicando. 14.
Innumerabiles etiam se vidisse retulit ram de plebeio, quam de ordine monachico
diversorum coenobiorum et regionum, aliquos in gloria, quosdam eorum in poena
depressos. 15.
His ergo et ceteris innumeris conspectis, quae causa compendii stilo currente
exclusimus, duxit eum ad loca pulcherrima naturali constructione fundata, cum
arcubus quasi aureis et argenteis, opere anaglifo discreta, quae tanta
magnitudine et altitudine, etiam pulchritudine incredibili claruerant, ut nec
mente concipi nec ore humano proferri tanti inmensitas operis possit. Turic
processit rex regum et dominus dominantium cum multitudine sanctorum, tanta
gloria et maiestate fulgidus, ut homo corporeis oculis iubar tanti luminis et
dignitatem gloriae sanctorum, quae ibidem apparuit, sufferre nequiverit. 16.
Tunc ipse angelus, qui eitis ductor et ostensor fuerat, dixit ad eum:
"Crastina migrare debebis, sed interim certemus pro misericordia." 17.
Tunc iterum cohortante angelo simul perrexerunt, ubi beatorum martirum multitudo
innumerabilis inaestimabili gloria praefulgebat. "Isti sunt," ait,
"quos gloriosus certaminis triumphus ad tantam gloriam provexit, quos vos
in ecclesia honore excolitis ad honorem et laudem Dei, quos intercessores pro
indulgentia peccatorum tuorum quaerere debemus." 18.
Inde ergo angelo praeducente tendentes ad locum, in quo innumerabilis sanctarum
virginum multitudo morabatur, incomparabili dignitate et splendore corusci
luminis fulgens. "Hae," inquit, "sunt sanctae feminae, quibus vos
famulatum ecclesiasticum ad honorem nominis Christi inpenditis. Has ad
intercessionem apud Deum pro longiturna vita praemittere debemus." 19.
Post haec inde recedentes, coepit ei angelus exponere, in quantis vitiorum
sordibus volutatur humanitas. "Licet enim," inquit, "in diversa
criminum numerositate ab auctore suo recedat humanum genus diabolo se
mancipando. In nullo tamen Deus magis offenditur, quam cum contra naturam
peccatur. Et ideo multa vigilantia certandum est omnibus in locis, ne in scelere
sodomitico Dei habitaculum vertatur in delubra demonum." 20.
Post haec coepit eum ammonere modo diverso de emendatione sua. "Ego
sum," inquit angelus, "ad custodiam tui deputatus, qui quondam Samson
illi, quem liber Iudicum discribit, ab eius ortu a Deo sum ordinatus et in omni
conatu operum mirandorum Deo favente cooperator existens, usque dum carnis
inlecebris emollitus, in Dalila Dei offensam incurrens et consecrationem suam
scorto vendens, a Deo est derelictus. Tunc recessi ab eo. Tu ergo in pueritia
tua mihi bene placuisti, sed postquam adultus tuo iam arbitrio vivere coepisti,
valde displicuisti, nunc vero, in merore et penitudine cordis ad Deum conversus
iterum places." 21.
"In coenobiis etenim monachorum ammonendum est, ut vitiorum radicibus
arefactis, virtutum possint germina pululare, quia maioris numeri frequentia
reperitur eorum, qui mundanis necessitatibus, quam qui spiritu Dei acti ad haec
spiritalia castra se conferant. Animalis enim homo non percipit ea, qui sunt
spiritus Dei. Et ideo totis viribus est certandum, ne multitudine carnalium
tepescat vita spiritalium, ne abundante iniquitate refrigescat caritas multorum.
Caveatur avaritia, qua dominante ad paupertatem spiritus non descenditur, qua
caelorum aditus reseratur. Ciborum et potus ingluvies vertatur in vix
sufficientem victus necessitatem." 22.
Quanta etiam in congregationibus feminarum, culpa excreverit et damnum Deo
factum in lucrum diaboli profecerit ordinatione confusa non tacuit. "Cum
enim," inquit angelus, "mortuae feminae vivis praeferuntur - quia
vidua in deliciis vivens mortua est - mortuis operibus communicando ex vivis eis
subiectae mortuae fiunt. Et dum saecularibus dantur inexplebiliter opes terrenas
sitientibus, in terrenas et perituras voluptates ordine confuso vertuntur opes,
quae ad conservandam castimoniam caelestis vitae a fidelibus congestae
sunt." 23.
"Et ubi," inquit, "illius vitae apostolicae formula incorrupta
servatur?" 24.
His dictis iterum atque iterum de scelere sodomitico verbum intulit. Cetera enim
vitia vitanda semel tantummodo notavit, hunc vero pestiferum animae morbum
contra naturam commento diaboli suggestum, quinquies et eo amplius vitandum
repetivit. 25.
Interrogante eo, cur pestilentia grassante tanta populi numerositas interiret:
"Inmensitate," ait, "criminum mundo peccante peccatorum punitio
est, et signum a domino est denuntiatum, praesagio suc, demonstrans mundi
terminum cito venturum." 26.
Ammonuit etiam inter cetera, ut celebritas operis Dei tota virtute et diligentia
ordine inconfuso sine alicuius tedii aut neglegentiae subreptione in ecclesiis
ageretur. 27.
De Gerolto etiam quondam comite dixit idem angelus, quod in requie esset gloriae
martyrum adaequatus: "Zelo," inquiens, "Dei in defensione sanctae
ecclesiae infidelium turbis congressus temporalis vitae dispendia est passus,
ideo aeternae vitae est particeps factus." 28.
His igitur et aliis pene innumeris ab eodem angelo ostensis et auditis, quae
huic scripto causa compendii exclusimus, idem frater iterum expergefactus est,
alitibus iam viciniam diei concrepantibus. Convocatis isdem fratribus, qui in
eius excubiis pernoctaverant, visionis magnitudine permotus et intolerabili
timoris anxietate iactatus, per ordinem exposuit secreta visionis suae, cupiens
statim, ut veniente patre monasterii eo praesente exciperentur sermones eius. 29.
Interea matutinalibus finitis ymnis visitandi gratia advenit pater monasterii
cum quibusdam fratribus. Cui cum iacenti adsisteret secretum petiit. Egressis
ergo ceteris, abbas secum retentis fratribus ibidem quintus remansit. Prolatis
ergo in medium, quae nocturno silentio trepida velocitate tabulis impressa
fuerant, verbo et scripto recapitulavit universa, et de lectulo surgens, humi
prostratus, pro commissis veniam postulans et ut intercessores pro eo ad Deum
fierent exorans. 30.
Totam ergo diem illam et noctem subsequentem et spatium totius diei succedentis
usque ad vesperam in hoc consumpserat, metum vocationis suae exponendo, gemitu
et suspiriis laborando, nunc singulis quibusque se commendando, brevibus ad
diversos destinatis pro absolutione peccatorum intercessores quaerendo. 31. Ad extremum crepusculo vespertino subsequentis diei in noctem iam verso, fratribus convocatis, vitae praesentis metas in se decursas esse pronuntiavit et ideo psalmodiae eos insistere omnimodis postulavit. Antiphonas omnes et psalmorum initia quasi praecentor ordiens pro se fecit decantare. His ergo finitis paululum respiravit, fratribus ad sua strata redeuntibus huc illucque deambulando aestuans. Imminente velocitate transitus sui decidit in lectulum, sumpto viatico ultimam huius instabilis vitae clausit horam. Ed. E. Dümmler; MGH Poëtae latini aevi carolini 2, 267-75, als in:Visionio dell' aldilà in occidente, fonti modelli testi, a cura di Maria Pia Ciccarese, Firenze 1987, p.406-38. Scannen, collationeren, opmaak: Vincent Hunink, september 2002. latest changes here: 30-07-2012 16:01 |
|