Tertulliani de Pallio
Latin text
by Vincent Hunink
text published in:
Tertullian, De Pallio, a commentary by Vincent Hunink, (J.C. Gieben)
Amsterdam 2005
Go to chapter one, two,
three, four, five, six
CAPUT
I
(#1.1)
Principes semper Africae, uiri Carthaginienses, uetustate nobiles, nouitate
felices, gaudeo uos tam prosperos temporum, cum ita uacat ac iuuat habitus
denotare. Pacis haec et annonae otia. Ab imperio et a caelo bene est.
Tamen
et uobis habitus aliter olim, tunicae, fuere, et quidem in fama de subteminis
studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura
prodigae nec intra genua inuerecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed
(nec cingulo sinus diuidere expeditum) beatae quadrata iustitia in uiris
stabant. Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum
regestus et ceruicibus circumstrictus in fibulae morsu, humeris acquiescebat.
(#1.2)
Instar eius hodie Aesculapio iam uestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror
ciuitas uestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium
uariauit urna et Romanis deus maluit, soror quidem ciuitas suopte arbitrio
mutare properauit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum
praecoca.
Vobis
uero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi
obscena omina et Lepidi uiolenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas
Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius
Saturninus enarrauit, cum concordia iuuat, toga oblata est. Pro, quantum
circummeauit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris
populi Carthaginienses complecteretur!
(#1.3)
Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis
redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio uel
dignitas uel temporalitas uestit, pallium tamen generaliter uestrum immemores
etiam denotatis.
Equidem
haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius
reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros
frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis
asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata
uim tormenti de bile pecoris capite <se> uindicantis. Cum tamen ultimant
tempora patriae et aries iam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere
illico Carthaginienses ut nouum extraneum ingenium:
Tantum
aeui longinqua ualet mutare uetustas!
Sic
denique nec pallium agnoscitur.
Go
to chapter one, two, three,
four, five, six
CAPUT
II
(#2.1)
Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat aut doleat. Certe
habitum uertere naturae totius sollemne munus est. Fungitur et ipse mundus
interim iste quem incumbimus.
Viderit
Anaximander, si plures putat, uiderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut
Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si
quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde
mutare. Quippe si mundus, ex diuersis substantiis officiisque constabit, ad
formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus, si non ut mundus proinde.
Diuersa in unum ex demutatione diuersa sunt. Denique diuersitatis discordiam
uices foederant.
Ita
mutando erit mundus omnis, qui et diuersitatibus corporatus et uicibus
temperatus.
(#2.2)
Nostra certe metatio, quod clausis uel in totum Homericis oculis liquet, totum
uersiforme est. Dies et nox inuicem uertunt. Sol stationibus annuis, luna
modulationibus menstruis uariat. Siderum distincta confusio interdum reicit
quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdiuo splendidus, nunc nubilo
sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum
et denuo sudum.
Sic
et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum, de
flustris temperatum et extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si
recenseas temporatim uestiri amantem, prope sis eandem negare, memor uiridem cum
conspicis flauam, mox uisurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non
aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium uenae
cauillando et fluminum. uiae obhumando?
(#2.3)
Mutauit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et
buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua
fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutauit rursus orbis, alius idem.
Mutat
et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter insulas nulla iam
Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum <terra> in Atlantico
Libyam aut Asiam adaequans iam quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria
Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias Siciliam facit, cum
tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens nouum
uitii maris imbuit, non exspuentis naufragia sed deuorantis.
(#2.4)
Patitur et continens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis
amnis finium arbiter, uastitas ingens et orba regio et frustra ager. At urbes
retro et populi frequentes, et solum audiebat. Dehinc, ut deus censor est et
impietas ignium meruit imbres, hactenus Sodoma et nulla Gomorrha et cinis omnia
et propinquitas maris iuxta cum solo mortem uiuit.
Ex
huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus
suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Vtinam et Asia secura iam sit
de soli ingluuie! Vtinam et Africa semel uoraginiem pauerit, unicis castris
fraudatis expiata!
Multa
et alia huiusmodi detrimenta habitum orbis nouauere situsque mouere.
(#2.5)
Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam et regnorum
uices recensere, quotiens et ista mutauerint iam inde a Nino, Beli progenie, si
tamem Ninus regnare primus, ut autumant superiorum profanitas. Ferme apud uos
ultra stilus non solet: ab Assyriis, si forte, aeui historiae patescunt. Qui
uero diuinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus compotes sumus.
(#2.6)
Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit, caelum
deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias uersura compensati redit.
Nam
et primitus maiorem ambitum terra cassa et uacans hominum, et sicubi aliqua gens
occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere omnia (si demum intelligis alibi
stipantem copiam, alibi deserentem), runcare atque ruspare consuluit, ut inde
uelut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique
orbis pangerentur.
Transuolauere
redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas, Phoenices in Africam
eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum educatur, dehinc
cum inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno
pariter Peloponnesum occupando producunt; sic et Iones, Nelei comites, Asiam
nouis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia muniunt Syracusas.
(#2.7)
Sed uanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformauit
orbis saeculum istud! Quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit
praesentis imperii triplex uirtus! Deo tot Augustis in unum fauente, quot census
transcripti, quot populi repurgati, quot ordines illustrati, quot barbari
exclusi! Reuera orbis cultissimum huius imperii rus est, eradicato omni aconito
hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis conuulso, et amoenus super
Alcinoi pometum et Midae rosetum.
Laudans
igitur orbem mutantem, quid denotas hominem?
Go
to chapter one, two, three,
four, five, six
CAPUT
III
(#3.1)
Mutant et bestiae pro ueste formam; quamquam et pauo pluma uestis, et quidem de
cataclistis, immo omni conchylio pressior qua colla florent, et omni patagio
inauratior qua terga fulgent, et omni syrmate solutior qua caudae iacent,
multicolor et discolor et uersicolor, nunquam ipsa, semper alia, etsi semper
ipsa quando alia, totiens denique mutanda quotiens mouenda.
(#3.2)
Nominandus est et serpens, licet pone pauum; nam et iste quod sortitus est
conuertit, corium et aeuum. Siquidem ut senium persensit, in angustias stipat,
pariterque specum ingrediens et cutem egrediens ab ipso statim limine erasus
exuuiis ibidem relictis nouus explicat; cum squamis et anni recusantur.
Hyaena,
si obserues, sexus annalis est, marem et feminam alternat. Taceo ceruum, quod et
ipse aetatis suae arbiter, serpente pastus ueneno languescit in iuuentutem.
(#3.3)
Est et
Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera.
Testudinem
Pacuuianam putas? Non est. Capit et alia bestiola uersiculum, de mediocribus
oppido, sed nomen grande. Chamaeleontem qui audieris haud ante gnarus, iam
timebis aliquid amplius cum leone. At cum offenderis apud uineam ferme et sub
pampino totum, ridebis illico audaciam et Graeci iam nominis, quippe nec sucus
est corpori, quod minutioribus multo licet.
Chamaeleon
pellicula uiuit. Capitulum statim a dorso; nam deficit ceruix. Itaque durum
reflecti, sed circumspectu emissicii ocelli, immo luminis puncta uertiginant.
Hebes, fessus, uix a terra suspendit, molitur incessum stupens et promouet,
gradum magis demonstrat quam explicat, ieiunus scilicet semper et indefectus,
oscitans uescitur, follicans ruminat, de uento cibus.
Tamen
et chamaeleon mutare totus, nec aliud ualet. Nam cum illi coloris proprietas una
sit, ut quid accessit, inde suffunditur. Hoc soli chamaeleonti datum, quod uulgo
dictum est, de corio suo ludere.
(#3.4)
Multa dicendum fuit, ut ad hominem praestructim perueniretur. Hunc quoquo
primordio accipitis, nudus certe et inuestis figulo suo constitit; post demum
sapientiam, haud dum licitum, praereptam potitur. Ibidem quod in nouo corpore
indebitum adhuc pudori erat protegere festinans ficulneis foliis interim
circumdat; dehinc cum de originis loco exterminat, quippe deliquerat, pellitus
orbi ut metallo datur.
(#3.5)
Sed arcana ista, nec omnium nosse. Cedo iam de uestro quod Aegyptii narrant et
Alexander digerit et mater legit de tempestate Osiridis, qua ad illum ex Libya
Ammon facit ouium diues. Denique cum ipsis Mercurium autumant forte palpati
arietis mollitie delectatum deglubasse ouiculam, dumque pertemptat quod
facilitas materiae suadebat, tractu prosequente filum eliquasse et in restis
pristinae modum, quam philyrae taeniis iunxerat, texuisse. Sed uos omnem lanitii
dispensationem structuramque telarum Mineruae maluistis, cum penes Arachnen
diligentior officina.
(#3.6)
Exinde materia. Nec de ouibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis, aut quis
Tarentum uel Baetica cluet natura colorante, sed quoniam et arbusta uestiunt, et
lini herbida post uirorem lauacro niuescunt.
Nec
fuit satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari uestitum contigisset; nam
et de mari uellera, qua muscosae lanositatis lautiores conchae comant.
Prorsus
haud latet bombycem (uermiculi genus est) quae per aerem liquando araneorum
horoscopis idonius distendit, dehinc deuorat, mox aluo reddere. Proinde, si
necaueris, a nemate iam stamina uolues.
(#3.7)
Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque uestificinae prosecuta, primum
tegendo homini qua necessitas praecessit, dehinc et ornando, immo et inflando
qua ambitio successit, uarias indumentorum formas promulgare. Quarum pars
gentilitus inhabitantur, ceteris incommunes, pars uero passiuitus, omnibus
utiles, ut hoc pallium, etsi Graecum magis, sed lingua iam penes Latium est. Cum
uoce uestis intrauit.
Atque
adeo ipse qui Graecos praeter urbem censebat, litteras eorum uocemque senex iam
eruditus, idem Cato iuridicinae suae in tempore humerum exertus, haud minus
palliato habitu Graecis fauit.
Go
to chapter one, two, three,
four, five, six
CAPUT
IV
(#4.1)
Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen modis ad Graios
estis? Aut, ni ita est, unde gentium in prouinciis melius exercitis, quas natura
agro potius eluctando commodauit, studia palaestrae male senescentia et cassum
laborantia, et lutea unctio et puluerea uolutatio, arida saginatio? Vnde apud
aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri uertex
solus immunis? Vnde apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo resina, tam furax a
mento uolsella?
Prodigium
est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi, Libya et
Europa, cum xysticis munditiis, quas uestire non nosti? Reuera enim quale est
Graecatim depilari magis quam amiciri?
(#4.2)
Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura
mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem
tempori, natura deo.
Naturam
itaque concussit Larissaeus heros in uirginiem mutando, ille ferarum medullis
educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis uacuerat ab uberum
gustu), ille apud rupicem et siluicolam et monstrum eruditorem scrupea schola
eruditus. Feras, si in puero, matris sollicitudinem patiens; certe iam
histriculus, certe iam uirum alicui clanculo functus, adhuc sustinet stolam
fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere,
aurem quoque foratu effeminatus, quod illi apud Sigeum strongyla seruat.
Plane
postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De proelio sonuerat, nec arma
longe. `Ipsum,' inquit, `ferrum uirum attrahit.' Ceterum, si post incentiuum
quoque puellam persuerasset, potuit et nubere -- ecce itaque mutatio!
Monstrum
equidem geminum, de uiro femina, mox de femina uir, quando neque ueritas negari
debuisset neque fallacia confiteri. Vterque habitus mutandi malus, alter
aduersus naturam, alter contra salutem.
(#4.3)
Turpius adhuc libido uirum cultu transfigurauit quam aliqua materna formido.
Tametsi adoratur a uobis qui erubescendus est, ille scytalosagittipelliger, qui
totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensauit.
Tantum
Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale et Omphale in Hercule
prostitueretur. Vbi Diomedes et cruenta praesepia? Vbi Busiris et bustuaria
altaria? Vbi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum claua foetere malebat, cum
unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis
pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa
coronam forsitan suerent.
Ne
sobriae mulieris quidem aut uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae
tantae introire potuissent, nisi diu mollitas et euigoratas et exodoratas, quod
apud Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et iubas pectinem passas,
ne ceruicem eneruem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini
inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si posset. Nemea certe, si
quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis
ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto
designata descripsit.
(#4.4)
Sed et qui ante Tirynthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum
incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter
Fullones iam Nouianos coronandus meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus
commemoratus, utique sicut uestigia cestuum uiriis occupauit, ita et endromidis
solocem aliqua multicia synthesi extrusit.
(#4.5)
Physconem et Sardanapallum tacendum est, qui nisi insignes libidinum, alias
reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam
uestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum
sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapallo Caesarem designare et quidem
Subneronem.
(#4.6)
Nec tepidior uis uanae quoque gloriae mutandis induuiis, etiam uiro saluo. Calor
est omnis affectus; uerum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio
gloriae ardor est.
Habes
igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat
Medicam gentem et uictus est Medica ueste. Triumphalem cataphracten amolitus in
captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu
perlucido tegendo nudauit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius
uentilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam
uestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid
eiusmodi affectant.
(#4.7)
Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in
baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatum decet. Atqui alius et sericatus
et crepidam aeratus incessit. Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid
subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio
latraret, non caenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt,
<inculcasset>, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum
detulisset, ut qui se caelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines
deus salutaret.
(#4.8)
Tales igitur habitus, qui de natura et modestia transferunt, et acie figere et
digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus, si quis Menandrico fluxu
delicatam uestem humi protrahat, audiat penes se quod et comicus: `Qualem demens
iste chlamydem disperdit?'
Enimuero
iamdudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui passiuitas
offert? Libertinos in equestribus, subuerbustos in liberalibus, dediticios in
ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus:
uespillo, leno, lanista tecum uestiuntur.
(#4.9)
Conuerte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Seuerus grauiter senatui
impressit, matronas sine stola in publico. Denique, Lentuli auguris consultis,
quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena, quoniam quidem indices
custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo
quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur,
et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et
sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eierauere.
Sed
alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium
libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab
eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen uel sublimis, iam
matronas uidebis.
(#4.10)
Et cum latrinarum antistes sericum uentilat et immundiorem loco ceruicem
monilibus consolatur et armillis, quas ex uirorum fortium donis ipsae quoque
matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro
cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas
uel illos item habitus, qui nouitatis uestitu religionem mentiuntur, cum
ob cultum omnia candidatum et ob notam uittae et priuilegium galeri Cereri
initiantur, cum ob diuersam affectionem tenebricae uestis et tetrici super caput
uelleris in Bellonae montes fugantur, cum latioris purpurae ambitio et Galatici
ruboris superiectio Saturnum commendat.
Cum
ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur,
quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, et<si> iam simplicis et
inaffectatae, tamen superstitionis reum?
Enimuero
cum hanc primum sapientiam uestit, quae uanissimis superstitionibus renuit, tunc
certissime pallium super omnes exuuias et peplos augusta uestis superque omnes
apices et titulos, sacerdos suggestus. Deduc oculos, suadeo, reuerere habitum,
unius interim erroris tui renuntiatorem.
Go
to chapter one, two, three,
four, five, six
CAPUT
V
(#5.1)
Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si et a diademate et a sceptro?
An aliter mutauit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praeuertit? Nulla
in melius transgressi sint signa, est habitus iste quod faciat.
Prius
etiam, ad simplicem captatelam eius, nullo taedio constat. Adeo nec artificem
necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat in tilias
totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc
diluculo, tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse,
recognito rursus umbone et, si quid exorbitauit, reformato, partem quidem de
laeuo promittat, ambitum uero eius, ex quo sinus nascitur, iam deficientibus
tabulis retrahat a scapulis et, exclusa dextera, in laeuam adhuc congerat cum
alio pari tabulato in terga deuoto, atque ita hominem sarcina uestiat.
(#5.2)
Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias, indutumne an
onustum? Habere uestem an baiulare? Si negabis, domum consequar; uidebo quid
statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam
togae gratulatur.
Calceos
nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, uerum et
falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in
calceo uincipedem? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere
perones effeminatos!
(#5.3)
At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mora nusquam
uestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id uno
circumiectu licet, et quidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit.
Humerum uolens exponit uel includit; ceteroquin humero adhaeret, nihil
circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese
regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur.
Si quid interulae subter est, uacat zonae tormentum; si quid calceatus
inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe uiriles magis quam
in calceis.
(#5.4)
Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam uero et de negotio
prouocat: Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo; nihil
officio aduigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria obseruo; canales non
odoro, cancellos non adoro; subsellia non contundo, iura non conturbo, causas
non elatro; non iudico, non milito, non regno: secessi de populo. In me unicum
negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in
secessu fruare, quam in promptu.
Sed
ignauam infamabis: scilicet patriae et imperio reique uiuendum est. Erat olim
ista sententia: nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et
Zenonas uentum est, sapientes uocas totum quietis magisterium, qui eam summae
atque unicae uoluptatis nomine consecrauere.
(#5.5)
Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet
margine uel ara medicinas moribus dicere, quae facilius publicis rebus et
ciuitatibus et imperiis bonas ualetudines conferent quam tuae operae. Quippe si
pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rem publicam quam loricae.
Atquin
nullis uitiis adulor, nullis ueternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem
ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus nummum orbem citri emit, qua bis
tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numerat ─
hem, quantis facultatibus aestimauere ligneas maculas! ─,
item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur. Vereor sane, ne parua sit
ista trutina, cum Drusillanus, equidem seruus Claudii, quingenariam promulsidem
aedificat, suprascriptis fortassean mensis necessariam, cui si officina
exstructa est, debuit et triclinium.
(#5.6)
Immergo aeque scalpellum acerbitati ei, qua Vedius Pollio seruos muraenis
inuadendos obiectabat. Noua scilicet saeuitiae delectatio terrenae bestiae
exedentulae et exungues et excornes. De piscibus placuit feras cogere, utique
statim coquendis, ut in uisceribus earum aliquid de seruorum suorum corporibus
et ipse gustaret.
Praecidam
gulam, qua Hortensius orator primus pauum cibi causa potuit occidere; qua
Aufidius Lurco primus sagina corpora uitiauit et coactis alimentis in
adulterinum prouexit saporem; qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex
sestertiis detulit; qua Aesopus histrio ex auibus eiusdem pretiositatis, ut
canoris et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscauit; qua filius
eius, post tale pulpamentum, potuit aliquid sumptuosius esurire. Margarita
namque, uel ipso nomine pretiosa, dehausit, credo ne mendicius patre coenasset.
(#5.7)
Taceo Nerones et Apicios, Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae
Curii et uinolentiae Antonii. Et memento istos interim ex multis togatos fuisse;
quales apud pallium haud facile. Has purulentias ciuitatis quis eliciet et
exuaporabit, ni sermo palliatus?
Go
to chapter one, two, three,
four, five, six
CAPUT
VI
(#6.1)
Sermone, inquit, me suasisti, medicamine sapientissimo. Verum, etsi eloquium
quiescat, aut infantia subductum aut uerecundia retentum (nam et elingua
philosophia uita contenta est), ipse habitus sonat. Sic denique auditur
philosophus dum uidetur. De occursu meo uitia suffundo. Quis non, aemulum suum
cum uidet, patitur? Quis oculis in eum potest, in quem mentibus non potest?
Grande pallii beneficium est, sub cuius recogitatu improbi mores uel erubescunt.
(#6.2)
Viderit nunc philosophia, quid prosit; nec enim sola mecum est. Habeo et alias
artes in publico utiles. De meo uestiuntur et primus informator litterarum et
primus enodator uocis et primus numerorum harenarius et grammaticus et rhetor et
sophista et medicus et poeta et qui musicam pulsat et qui stellarem coniectat et
qui uolaticam spectat. Omnis liberalitas studiorum quattuor meis angulis
tegitur. Plane post Romanos equites, uerum et accendonis et omnis gladiatorum
ignominia togata producitur. Haec nimirum indignitas erit: `A toga ad pallium'!
Sed
ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam, diuinae sectae ac disciplinae
commercium confero. Gaude pallium et exsulta! Melior iam te philosophia dignata
est ex quo Christianum uestire coepisti.
Go
to chapter one, two, three,
four, five, six
to
Tertullian, De Pallio
latest
changes here:
30-07-2012 16:01
|