VITA
PAULI
Hieronymus, Vita Pauli, bezorgd, vertaald en toegelicht door Vincent Hunink,
Uitgeverij P., Leuven 2002
(1) Inter multos saepe dubitatum est, a quo potissimum Monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes a beato Elia et Ioanne principia sumpserunt. Quorum et Elias plus nobis uidetur fuisse quam monachus et Ioannes ante prophetare coepisse quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem omne uulgus consentit, adserunt Antonium huius propositi caput, quod ex parte uerum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amatas
uero et Macarius, discipuli Antonii, e quibus superior magistri corpus
sepeliuit, etiam nunc adfirmant Paulum quemdam Thebaeum principem rei istius
fuisse, non nominis, quam opinionem nos quoque probamus. Nonnulli
et haec et alia prout uoluntas tulit iactitant: subterraneo specu crinitum
calcaneo tenus hominem, et multa quae persequi otiosum est incredibilia
fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia
uidetur. Igitur
quia de Antonio tam Graeco quam Romano stilo diligenter memoriae traditum est,
pauca de Pauli principio et fine scribere disposui, magis quia res omissa erat
quam fretus ingenio. Quomodo autem in media aetate uixerit aut quas Satanae
pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur. (2)
Sub Decio et Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romae Cyprianus
Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Aegyptum et Thebaidem
Ecclesias tempestas saeua populata est. Voti tunc Christianis erat pro eo nomine
gladio percuti. Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens
animas cupiebat iugulare, non corpora. Et ut ipse qui ab ipso passus est
Cyprianus ait: ‘Volentibus mori non permittebatur occidi.’ Cuius
ut crudelitas notior fiat, duo memoriae causa exempla subiecimus. (3)
Perseuerantem in fide martyrem et inter eculeum laminasque uictorem, iussit
melle perungi et sub ardentissimo sole religatis post tergum manibus reponi,
scilicet ut muscarum aculeis cederet qui ignitas sartagines ante superasset. Alium
iuuenali aetate florentem in amoenissimos hortulos praecepit adduci ibique inter
candentia lilia et rubentes rosas, cum leni iuxta murmure serperet riuus et
molli sibilo arborum folia uentus stringeret, super structum plumis lectulum
supinari, et ne se inde posset excutere, blandis sertorum nexibus inretitum
relinqui. Quo cum recedentibus cunctis meretrix speciosa uenisset, coepit
delicatis stringere colla complexibus et, quod dictu quoque scelus est, manibus
adtrectare uirilia, ut corpore in libidinem concitato se uictrix impudica
superiaceret. Quid ageret miles Christi, quo se uerteret? Quem tormenta non
uicerant superabat uoluptas. Tandem coelitus inspiratus praecisam mordicus
linguam in osculantis se faciem exspuit. Ac sic libidinis sensum succedens
doloris magnitudo calcauit. (4)
Per idem ergo tempus quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaidem, cum sorore
iam uiro tradita morte amborum parentum in haereditate locupleti Paulus relictus
est, annorum circiter sexdecim, litteris tam Graecis quam Aegyptiacis adprime
eruditus, mansueti animi, Deum ualde amans. Et cum persecutionis detonaret
procella, in uilla remotiore secretior erat. Verum
quid pectora humana non cogis ‘Auri sacra fames’? Sororis maritus coepit
prodere uelle quem celare debuerat. Non illum uxoris lacrimae, non communio
sanguinis, non exspectans cuncta ex alto Deus ab scelere reuocauerunt. Aderat,
instabat, crudelitate quasi pietate utebatur. (5)
Quod ubi prudentissimus adulescens intellexit, ad montium deserta confugiens,
dum persecutionis finem praestolaretur necessitatem in uoluntatem uertit, ac
paulatim procedens rursusque subsistens atque hoc idem saepius faciens tandem
repperit saxeum montem, ad cuius radices haud grandis spelunca lapide
claudebatur. Quo
remoto (ut est cupiditas hominum auidius occulta cognoscere) animaduertit intus
grande uestibulum, quod aperto desuper coelo patulis diffusa ramis uetus palma
contexerat, fontem lucidissimum ostendens; cuius riuum tantummodo foras statim
eadem quae genuerat terra sorbebat. Erant praeterea per exesum montem haud pauca
habitacula, in quibus scabrae iam incudes et mallei, quibus pecunia signatur,
uisebantur. Hunc locum Aegyptiorum litterae ferunt furtiuam monetae officinam
fuisse, ea tempestate qua Cleopatrae iunctus Antonius est. (6)
Igitur adamato quasi a Deo sibi offerretur habitaculo, omnem ibidem in
orationibus et solitudine duxit aetatem. Cibum et uestimentum palma praebebat. Quod
ne cui impossibile uideatur, Iesum testor et sanctos angelos eius, in ea parte
eremi quae iuxta Syriam Saracenis iungitur et uidisse me monachos et uidere, e
quibus unus triginta iam per annos clausus hordeaceo pane et lutulenta aqua
uiuit. Alter in cisterna ueteri (quam gentili sermone Syri ‘gubbam’ uocant)
quinque caricis per singulos dies sustentatur. Haec incredibilia uidebuntur eis,
qui non crediderint omnia possibilia esse credentibus. (7)
Sed ut ad id redeam unde digressus sum, cum iam centesimo tertio decimo aetatis
suae anno beatus Paulus coelestem uitam ageret in terris et nonagenarius in alia
solitudine Antonius moraretur, ut ipse adserere solebat, haec in mentem eius
cogitatio incidit, nullum ultra se monacharum in eremo consedisse. Atque illi
per noctem quiescenti reuelatum est esse alium interius multo se meliorem ad
quem uisendum properare deberet. Illico erumpente luce uenerabilis senex
infirmos artus baculo regente sustentans coepit ire uelle quo nesciebat. Et
iam media dies coquente desuper sole feruebat, nec tamen a coepto itinere
deducebatur dicens: ‘Credo Deo meo, quod olim seruum suum, quem mihi promisit,
ostendet.’ Nec
plura his, conspicatur hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Hippocentauro
uocabulum indidit. Quo uiso salutaris impressione signi armat frontem et ‘heus
tu,’ inquit, ‘quanam in parte Dei seruus hic habitat?’ At
ille barbarum nescio quid infrendens et frangens potius uerba quam proloquens,
inter horrentia ora satis blandum quaesiuit adloquium. Et cum dexterae manus
protensione cupitum indicat iter, ac sic patentes campos uolucri transmittens
fuga ex oculis mirantis euanuit. Verum hoc utrum diabolus ad terrendum eum
simulauerit, an (ut solet) eremus monstruosorum ferax animalium istam quoque
gignat bestiam, incertum habemus. (8)
Stupens itaque Antonius et de eo quod uiderat secum uoluens ulterius
progrediebatur. Nec mora, inter saxosam conuallem haud grandem homunculum uidet
aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in
caprarum pedes desinebat. Et hoc adtonitus expectaculo scutum fidei et loricam
spei bonus praeliator arripuit. Nihilominus memoratum animal palmarum fructus ad
uiaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius,
et quisnam esset interrogans hoc ab eo responsum accepit: ‘Mortalis
ego sum et unus ex accolis eremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos
Satyrosque et Incubos colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis
communem Dominum depreceris; salutem mundi olim uenisse cognouimus, et "in
uniuersam terram exiit sonus eius."‘ Talia
eo loquente longaeuus uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo
laetitiae indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, de
interitu Satanae, simulque admirans, quod eius posset intellegere sermonem et
baculo humum percutiens aiebat: ‘Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta
ueneraris. Vae tibi, ciuitas meretrix, in qua totius orbis daemonia confluxere.
Quid nunc dictura es? Bestiae Christum loquuntur, et tu pro Deo portenta
ueneraris!’ Necdum
uerba compleuerat et quasi pennigero uolatu petulcum animal aufugit. Hoc
ne cui ad incredulitatem scrupulum moueat, sub rege Constantio, uniuerso mundo
teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo uiuus perductus magnum populo
spectaculum praebuit, et postea cadauer exanime, ne calore aestatis
dissiparetur, sale infusum et Antiochiam, ut ab Imperatore uideretur, adlatum
est. (9)
Sed ut propositum persequar, Antonius coepta regione pergebat, ferarum tantum
uestigia intuens et eremi latam uastitatem. Quid ageret, quo uerteret gradum? Iam
altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse
confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras, et dubia adhuc luce
haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem ad radicem montis
inrepere. Quam secutus oculis et iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens,
coepit introspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus uisum.
Verum ut Scriptura ait, ‘perfecta dilectio foras mittit timorem.’ Suspenso
gradu et anhelitu temperato callidus explorator ingressus est, ac paulatim
progrediens saepiusque subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis
horrorem procul lumen intuitus, dum auidius properat, offensum pede lapidem in
strepitum concitauit; post cuius sonitum beatus Paulus ostium quod patebat
occludens sera obfirmauit. Tunc
uero Antonius pro foribus corruens, usque ad sextam et eo amplius horam aditum
precabatur dicens: ‘Qui sim, unde, cur uenerim, nosti. Scio me non mereri
conspectum tuum; tamen nisi uidero, non recedam. Qui bestias suscipis, hominem
cur repellis? Quaesiui et inueni, pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic,
hic moriar ante postes tuos. Certe sepelies uel cadauer.’ Talia
perstabat memorans, fixusque manebat. Ad
quem responsum paucis ita reddidit heros: ‘Nemo
sic petit ut minetur, nemo cum lacrimis calumniam facit. Et miraris si non
recipiam, cum moriturus adueneris?’ Sic
adridens patefecit ingressum. Quo aperto dum in mutuos miscentur amplexus,
propriis se salutauere nominibus; gratiae Domino in commune referuntur. (10)
Et post sanctum osculum residens Paulus cum Antonio ita exorsus est: ‘En quem
tanto labore quaesisti, putribus senectute membris operit inculta canities. En
uides hominem, puluerem mox futurum. Verum quia caritas omnia sustinet, narra
mihi, quaeso, ut se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus noua tecta
consurgant; quo mundus regatur imperio; an supersint aliqui, qui daemonum errore
rapiantur.’ Inter
has sermocinationes suspiciunt alitem coruum in ramo arboris consedisse, qui
inde leniter subuolans integrum panem ante mirantium ora deposuit. Post cuius
abscessum: ‘Eia,’ inquit Paulus, ‘Dominus nobis prandium misit, uere pius,
uere misericors. Sexaginta iam anni sunt quod dimidii semper panis fragmen
accipio, uerum ad aduentum tuum militibus suis Christus duplicauit annonam.’ (11)
Igitur in Deum gratiarum actione celebrata super uitrei marginem fontis uterque
consedit. Hic uero, quis frangeret panem, oborta contentio pene diem duxit in
uesperam. Paulus more cogebat hospitii, Antonius iure refellebat aetatis. Tandem
consilium fuit, ut adprehenso e regione pane, dum ad se quisque nititur, pars
sua remaneret in manibus. Dehinc paululum aquae prono in fonte ore libarunt, et
immolantes Deo sacrificium laudis noctem transegere uigiliis. Cumque
iam esset terrae redditus dies, beatus Paulus ad Antonium sic locutus est:
‘Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam, olim conseruum meum
mihi promiserat Deus. Sed quia iam dormitionis meae tempus aduenit, et quod
semper cupieram dissolui et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona
iustitiae; tu missus a Domino es, qui humo corpusculum tegas, immo terram terrae
reddas.’ (12)
His Antonius auditis flens et gemens, ne se desereret atque ut comitem talis
itineris acciperet, precabatur. Ac ille: ‘Non debes,’ inquit, ‘quaerere
quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit quidem tibi sarcina carnis abiecta Agnum
sequi. Sed et caeteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo.
Quamobrem, perge, quaeso, nisi molestum est, et pallium quod tibi Athanasius
episcopus dedit, ad obuoluendum corpusculum meum defer.’ Hoc
autem beatus Paulus rogauit non quod magnopere curaret, utrum tectum putresceret
cadauer an nudum (quippe qui tanti temporis spatio contextis palmarum foliis
uestiebatur), sed ut a se recedenti moeror suae mortis leuaretur. Stupefactus
ergo Antonius, quod de Athanasio et pallio eius audierat, quasi Christum in
Paulo uidens et in pectore eius Deum uenerans ultra respondere nihil ausus est,
sed cum silentio lacrimans exosculatis eius oculis manibusque ad monasterium,
quod postea a Saracenis occupatum est, regrediebatur. Neque uero gressus
sequebantur animum, sed cum corpus inane ieiuniis seniles etiam anni frangerent,
animo uincebat aetatem. (13)
Tandem defatigatus et anhelus ad habitaculum suum confecto itinere peruenit. Cui
cum duo discipuli, qui ei iam longaeuo ministrare coeperant, occurrissent
dicentes: ‘Vbi tamdiu moratus es, pater?’, respondit: ‘Vae mihi peccatori,
qui falsum monachi nomen fero. Vidi Eliam, uidi Ioannem in deserto, et uere in
paradiso Paulum uidi.’ Ac
sic ore compresso et manu uerberans pectus ex cella pallium protulit.
Rogantibusque discipulis ut plenius quidnam rei esset exponeret ait: ‘Tempus
tacendi et tempus loquendi.’ (14)
Tunc egressus foras et ne modicum quidem cibi sumens per uiam qua uenerat
regrediebatur, illum sitiens, illum uidere desiderans, illum oculis ac mente
complectens. Timebat enim, quod et euenit, ne se absente debitum Christo
spiritum redderet. Cumque
iam dies inluxisset alia et trium horarum spatio iter remaneret, uidit inter
angelorum cateruas, inter prophetarum et apostolorum choros, niueo Paulum
candore fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem suam procidens
sabulum capiti superiaciebat, plorans atque eiulans: ‘Cur me, Paule, dimittis?
Cur abis insalutatus? Tam tarde notus tam cito recedis?’ (15)
Referebat postea beatus Antonius tanta se uelocitate quod reliquum erat uiae
cucurrisse, ut ad instar auis peruolaret. Nec immerito, nam introgressus
speluncam uidet genibus complicatis, erecta ceruice, extensisque in altum
manibus corpus exanime. Ac primo et ipse uiuere eum credens pariter orabat.
Postquam uero nulla, ut solebat, suspiria precantis audiuit, in flebile osculum
ruens intellexit quod etiam cadauer sancti Deum, cui omnia uiuunt, officio
gestus precaretur. (16)
Igitur obuoluto et prolato foras corpore, psalmis quoque ex Christiana
traditione cantatis, contristabatur Antonius quod sarculum, quo terram foderet,
non habebat, fluctuans uario mentis aestu et secum multa reputans: ‘Si ad
monasterium reuertar, quatridui iter est; si hic maneam, nihil ultra proficiam.
Moriar ergo, ut dignum est, et iuxta bellatorem tuum, Christe, ruens extremum
halitum fundam.’ Talia
eo animo uoluente ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes uolantibus
per colla iubis ferebantur. Quibus aspectis primo exhorruit. Rursusque ad Deum
mentem referens, quasi columbas uideret, mansit intrepidus. Et illi quidem
directo cursu ad cadauer beati senis substiterunt, adulantibusque caudis circa
eius pedes accubuere, fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intellegeres eos
plangere quo modo poterant. Deinde
haud procul coeperunt humum pedibus scalpere, harenamque certatim egerentes
unius hominis capacem locum effodere. Ac statim quasi mercedem pro opere
postulaturi, cum motu aurium ceruice deiecta ad Antonium perrexerunt, manus eius
pedesque lingentes, ut ille animaduertit benedictionem eos a se deprecari. Nec
mora, et in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse
sentirent, ait: ‘Domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit nec unus
passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis.’ Et
manu annuens eis ut abirent imperauit. Cumque illi recessissent, sancti corporis
onere seniles curuauit humeros, et deposito eo effossam desuper humum congregans
tumulum ex more conposuit. Postquam
autem dies inluxerat alia, ne quid pius heres ex intestati bonis non possideret,
tunicam sibi eius uindicauit, quam in sportarum modum de palmae foliis ipse sibi
texuerat. Ac sic ad monasterium reuersus discipulis ex ordine cuncta replicauit;
diebusque solemnibus Paschae uel Pentecostes semper Pauli tunica uestitus est. (17)
Libet in fine opusculi interrogare eos, qui patrimonia sua ignorant, qui domos
marmoribus uestiunt, qui uno lino uillarum insuunt pretia: huic seni nudo quid
umquam defuit? Vos gemma bibitis, ille concauis manibus naturae satisfecit. Vos
in tunicis aurum texitis, ille ne uilissimi quidem mancipii uestri indumentum
habuit. Sed
e contrario illi pauperculo paradisus patet, uos auratos gehenna suscipiet. Ille
Christi uestem, nudus licet, seruauit; uos uestiti sericis indumentum Christi
perdidistis. Paulus uilissimo puluere coopertus iacet resurrecturus in gloriam,
uos operosa saxis sepulcra premunt cum uestris opibus arsuros. Parcite,
quaeso, uos, parcite saltem diuitiis quas amatis. Cur et mortuos uestros auratis
obuoluitis uestibus? Cur ambitio inter luctus lacrimasque non cessat? An
cadauera diuitum nisi in serico putrescere nesciunt? Latin
text from: Hieronymus,
Vita Pauli, bezorgd, vertaald en toegelicht door Vincent Hunink,
Uitgeverij P., Leuven 2002; (Latin text with Dutch translation)
latest changes
here: 30-07-2012 16:01
|
|