VincentHunink.nl

Home > ONDERZOEK > VERTALINGEN | EDITIES | PUBL.LIJST | PROJECTEN ||| BRONNEN | INDEX


 

Vita Radbodi

Latijnse tekst


tekst gepubliceerd in: Vita Radbodi Ultraiectensis episcopi, ed. O. Holder-Egger, in: Monumenta Germaniae historica, Scriptores 15, Hannover 1887, 569-571c

tekst afkomstig uit: 'Vita S. Radbodi episcopi et confessoris quod est III Kalendas Decembris', Koninklijke Bibliotheek 's Gravenhage, Cod. Passionale II, pars aestivalis, 70 E 21 = Collectie Weesp 14, fol. 327r - 329v.

tekst uit de MG uitgave gescand door Jan Onrust,
licht bewerkt door Vincent Hunink (september 2003)


VITA RADBODI EPISCOPI TRAIECTENSIS

INCIPIT VITA SANCTI RADBODI EPISCOPI ET CONFESSORIS,

QUOD EST III. KALENDAS DECEMBRIS 

Sancti patris Radbodi Traiectensis ecclesiae episcopi vitam vivendique, cursum aggressi <aures> adhibentibus stilo depingere, non ut pre inopia fidei et ingenii vel audita congrue vel tantae condigna materiae sufficiamus contexere, sed ne inveniamur ingrati conviciisque digni, si experta testimonio sileamus, licet non urbano, ut deceret, sed rustico utcumque lepore, more anseris inter olores strependo, tamen hoc Christo duce sumamus exordium.

(#1) Igitur vir sanctus ab inclitis Francorum parentibus et christianissimis editus, mundum multis meritorum decoravit augmentis, nam ab ipsis, ut. ita dicam, crepundiis caelum versus ire coepit animo. Nec tamen nominis presagium vacat a mistico, cum iuxta ydioma Radbodus 'consilii nuncius' ore sonat Latino. Tali nomine nuncupatur et merito, qui vere consilii legatus Fresonicae genti, maternum genus unde duxit, a Christo est mittendus. Nam talis nuncius consilium suis attulit omnibus. Dux quoque Fresonum Radbodo suae matris attavus extitit, nomen et inde more parentum, velut presaga futuri, mater imposuit.

Qui mox, tempore cunarum expleto, studio litterarum commendatur a suis. Florem vero primevae iuventutis apud Guntherum Agrippinensis ecclesiae presulem, qui eius avunculus extitit, sub ferula scolae degens edomuit. Sed presuli non succedentibus prosperis, tamen nequaquam ad animae dampnum, ut credendum est, puer indolis egregiae suorum consultu, multorum et favore, quia ut Dei gratia perfusus amabatur ab omnibus, Karoli regis Francorum, filii quoque Lothowici imperatoris, adiit palacium, non palatini honoris avidus, sed quia tunc temporis infra domesticos prefati regis parietes insigne septiformis philosophiae viguit exercicium.

Huius gymnasii curam Manno philosophus freno sapientiae regebat, cui sanctus puer litterarum pollens studio sagaciter adherebat. Erant autem et illi sodales huiusmodi convivii participes Stephanus et Mancio, aetate maiores, non studio superiores. Inter illos etenim exoritur propere clandestina morum aemulatio, quis eorum precelleret alium, non honoris ambitu, sed humilitatis officio, non livoris stimulo, sed caritatis affectu, lectionis et <discendi> studio. Qui ambo, quos meritis convincebat, non multo post cathedram sortiti sunt episcopalem, Stephanus Tungrensis ecclesiae, Mancio Cabillonensis.

At vero hic venerabilis adolescens more apis floribus litterarum inherendo, saporem gustatae dulcedinis non deperdens seque superni roris nectare inebrians, presertim triformis philosophiae operam dare non destitit argumentis, donec gemellis sophiae sic lactaretur uberibus, ut apprime peritus emicuerit omnibus.

Sed inter haec animi vigore annos adolescentiae superando, carnis rebellionem sale parcimoniae castigando, mundialia caelestium comparatione parvipendendo, spiritualium deliciis sollerter insudando, se penitus a rebus transitoriis alienare disposuit, et inmatura iam aetate mores habendo seniles, nullis se implicans illecebris, soli Deo placere studuit. Noctes et dies spiritualibus vacans epulis, formavit id secum iam tunc in affectu, quod post probavit in opere.

Nec regis excellentiam huius aromatis odor aufugit; nam quo se studiosius occultari laborabat, eo altius ore populi nolens volens diffamabatur in orbem. Nam ut palma floruit, sicut cedrus Libani multiplicabatur in domo Domini; fit regi pro morum qualitate acceptabilis, regni primatibus honorabilis, populo placabilis, quia Deo erat amabilis.

Postquam vero Karolus hominem exuit, sub quo sanctus vir annos adolescentiae transegit, suos visitaturus, patriam rustice Lomochanum nuncupatam adiit. Quin et Hugoni summae dignitatis abbati tunc temporis et abbatum precipuo iunctus, palmam  philosophandi pre ceteris extulit tam dyalecticis quam rethoricis insistendo sollerter argumentis, meritorum gradibus velut quibusdam scalis virtutum ad altum transcendens, caelestis lampas ubique resplenduit.

(#2) Interea contigit, Egilberto presule carnis debitum solvente, Traiectensem ecclesiam pastore viduatam existere. Filiis ergo eiusdem ecclesiae pro electione pastoris in unum haut segniter adunatis, fit non sine nutu Dei unanimis concordia tam cleri quam plebis, hunc virum meritis approbatum sibi in patrem exposcere, nec alium aliousque opus haberi quaerere, quia Deo dignus inventus est.

Quin et rex Arnulphus, qui tunc regni gubernabat habenas, eius et <principes>, laudanda, sancti viri opinione delectati, ad idem non sine nutu Dei divinitus ammoniti, tractabant in commune. Sicque factum est, ut regis, principum, cleri populique consilio concordi vir primo omnium rerum ignarus, post diu reluctans, episcopali dignus asscribitur electioni. Qui, eo comperto, ut verus humilis duplici suspensus angustia, diu secum hesitans, quid mallet, dubius, cui parti cederet, tandem, dum honorem fugere nititur, honoris ad gradum eligitur et, ut verius dicam, invitus rapitur. 

(#3) Mox suscepta benedictione, processurus ad pugnam Christi miles ut emeritus, spiritualibus viriliter accingitur armis. Mutat habitum augendo insignia morum, Christi regulae subiectus, angusto calle vivendi perfectae religionis efficitur monachus. Nec solum carnis ab esu, sed ab omni prorsus ciborum delectamento se subtraheris, biduanis ac triduanis animum pavit ieiuniis. Imbecillitatem vero, corporis vilibus naturaeque mortalium necessariis, vix herens ossibus, sustentabat alimoniis, hilari tamen vultu universis laeticiam preferens seque simulans inter suos ciborum uti deliciis; paucis tamen suorum hoe privatim scientibus, abstinentiae culmen, prout humanae sagacitati potens erat, occuluit omnibus.

Quod cum quidam laicorum nomine Gummar, inter suos familiariter habitus, frequenter adire solitus episcopum, propalare non horruit, quod Deus in sanctis suis mirabilis per servum suum operari non distulit, res ipsa silere non patitur.

(#4) Nam quodam die ut familiaris sancto assedit ad mensam, assuetis utens colloquiis, tandem supplicat episcopo, quod sibi liceret vasis appositi potum haurire. Solebat enim ei quoddam vas, onichinum, auro decenter ornatum, aqua plenum, unde biberet, apponi. Sed presule non consentiente, quia non diffamari maluit, tempus oportunum nactus, ille vas furtim arripuit.

Sanctus enim, ne gustaret, prohibere non valens, suspirans ad Deum, secum ingemuit. Mox quidem unda vasis antiquo dulcorata miraculo, in saporem vertitur vini optimi. Quo temptator experto, evolutus sancti pedibus, veniam postulat, numquam tale aliquid obtestans se facturum amplius.

Itaque, presul licet ignorari laboraret, opus Dei non celari decuit iuxta id Raphaelis ad Thobiam loquentis: Consilium autem regis bonum est abscondere, opera vero Dei preclarum est enarrare.

Eius itaque, dum corpore vixit, cotidiana conversatio quam grata Deo, alta habebatur hominibus, de die in diem proficiens, tum nobis posse non suppetit evolvere, tum eorum verbis qui interfuere fas est uti in paucis, quo facilius lector haut incredulus auditis animadvertat cetera.

Quicquid in rebus huius seculi habere potuit, sollicite pauperibus erogavit. Nam cum omnibus bonorum operum floreret instantiis, tamen in huiusmodi studio nulli comparandus emicuit. Singulis quoque diebus, ut sui attestati sunt, vix paucis solempnitatum exceptis, ipse suis manibus pedes pauperum lavando et victum eis ipse tribuendo, nudos vestiendo, infirmos visitando, debilibus et orphanis curam adhibendo, Christi sudabat invigilare mandatis. Omni vigilantia omnique sollicitudine circa curam huiusmodi die noctuque sollicitus erat assidue, numquam frangebatur huiusmodi negocio. Idque pro spoliis mundi secum putabat, quod miserorum adhibuit solaciis. Quem nec species ornamentorum ulla nec vana mundi gloria vel sacra fames auri, cum talia pro peccatis ducebat, umquam oblectabat animo, quia caelestium amore mundum cum suis postposuit omnibus, in eo tantum solo manens corpore.

(#5) Episcopali vero sede Danorum persecutione Traiecto desolata, Daventriae sedem ipsius elegit, Traiectensis non immemor sedis, quam corde iugiter inhabitavit. Quam cum sepe temporis oportunitate, data pace, viseret, tamen assidue secum cum suis doluit, quod ibidem tempus et res se inpretermisse vivere non sineret.

Cum enim plures patrum ad imitandum sibi proponeret, presertim eos qui eiusdem ecclesiae primo fundamenta fidei in firma petra Christo ibidem posuere, scilicet sanctos Willibrordum et Bonifacium, meritis et sanctitate precipuos, iter ad arduum, quo precesserant, imitabiles elegit. Hos et in superliminaribus domus cordis sui, ut Christi sequeretur vestigia, depingens, intente mentis intuitu semper inspexit, qui sanctis vivendo moribus et exemplis, vivendi speculo, summi Regis familiam adhuc sublevant meritorum patrociniis. Quorum alter divinae pacis in confessione, alter sanguinis effusione, ambo tamen triumpho laureati, miliciae caelestis iuncti sunt consortio.

Horum etenim vestigiis inherendo, semina fidei commisso gregi spargendo, vivam hostiam semet ipsum cotidie immolando, totis nisibus ad aulam paradisi anhelando, moritur mundo, vivificandus Christo, totus immoratur caelo. Fit lucerna Christi super candelabrum posita, lucens omnibus in domo Christi habitantibus, contemptu mundi apud se et coram Deo humilis.

(#6) Nec deerat illi spiritus prophetiae, quia eorum multa quae predixit ad presens ut predicta sunt affuere, multa non longo post rei eventus veritatem attulerunt. De Francorum etiam regibus ac de Germaniae principibus vaticinando suis tunc intulit, quod sceptro regni, Francis ad tempus humiliatis, Germania sublimaretur imperio, haut tamen perpetim mansuro. Cuius presagii cum plurimum evenisse cernimus, ad futurum evenire quod restat non dubitamus.

Nec interim vir Dei cessat exercere voti compos in corpore, quod secum iam ante figurabat iugi legis Dei meditatione. Prosequitur operando quod coepit, quia factus est victor animi, doctor caritatis, castitatis cultor, pauperum sustentationis amator, maerentium consolator, clero spes invicta solacii, populo levamen infatigabile, suis omnibus a facie inimici turris fortitudinis, nec vel adversis vel prosperis quoquam versus tramitem iusticiae deserens. Numquam ab eius ore Christus abfuit, quem semper, quicquid ageret, infixum animo coluit. Numquam vel lectionis vel orationis studio fatigatur, numquam operibus misericordiae superatur. Ieiuniis indefessus, vigiliis perseverans, semper eius labia stillabant dulcedinem, pacis foedera, salutis remedia, semper <Christum> eius intonabant eloquia.

Precedentium igitur patrum sitibunde inherebat exemplis, memoriam eorum nunc legere nunc audire vel colloquia vel ipse componere semper insaturabilis, quin et ipsis laudum flores et ymnorum contexere laudes, Dei laudibus eorumque solempniis addere.

Quod ne forsan lector titubes approbare, habes in hiis ad integrum a se.compositis quae diei noctisque sufficiunt officiis sanctissimi confessoris Christi Martini, qui gemma sacerdotum est, in solempnitate translationis celebrandis. Quem etiam sibi pre ceteris specialem elegit patronum, haut dubius eius adiuvari patrocinio. Nullis umquam frangitur obiectis, nullis lassatur circumrugientis inimici insidiis. Tuto circumvallatus undique Dei presidio, nullius hostilitatis arma vel fortunae saevientis impetum formidans, voto quod coepit opere strennue complevit. 

(#7) Quodam autem tempore commissi gregis ovile circulens, dum Fresonum tendere pergit in partes, quo antiqui erroris radices, sicubi emergerent, spirituali vomere dirueret fideique documentis corda fidelium irrigaret, Danorum impeditur cursu. Qui mox, non mortis periculo territus, eis monita salutis intulit, quod, errore postposito, viam veritatis arriperent, et ne a Christi famulatu eorum arceretur obstaculo, si forsan ei nollent credere.

Illis autem indurati cordis malicia insistentibus eique poenam mortis minitantibus ‑ nec sanctus gladio cederet, si tempus non denegaret ‑ anathematis ultionem non distulit. Quod et factum est; et plaga miserabilis eos subsequitur. Nam subito quasi fulminis ictu execrabili peste percussi, pariter omnes ferme mortui sunt.

Quos et sepe dum Traiecto patitur infestos, numquam impune reversi sunt ab eo. Nam quod Dei iudicium eos ad calcem insequatur, ilico testati sunt et ipsi persepe paucissimi, qui vitam pro preda gavisi sunt inde reducere.

(#8) Solitus enim erat in multis futura sic predicere suis, ut sermo subsequens declarat.

Presul enim Baldricus, tunc temporis egregiae indolis adolescens ac Ricfridi comitis filius, cum per vices dierum veniret ad eum, quodam die accersitis ad se duobus ex suis astantibus, scilicet Ludgero presbytero et Richardo milite, spiritu prophetico dixit ad eos: 'Hic, quem cernitis, adolescens, mihi credite, post me erit episcopus. Per illum enim Deus locum sedis reparabit; res ecclesiae multis rerum ornamentis augebit, quaeque locorum destructa suis erigentur diebus.'

Nec hoc semel vel bis de eodem adolescente, sed sepe suis predixerat; quod post operum experimento res gesta predictam veritatem, mundo teste, comprobavit.

Itidem non dissimile. Quodam die missam ipso celebrante, cum legereturapostolus, quibusdam presbyteris, quorum nomina sunt Eliolf cognomento Dodo et Rodwing de coenobio Embricensi, inter legendum vocatis: 'Non longum,' inquit, 'mihi instat vivendi; diligentiam honoris huic adhibete iuveni! Nam hinc post triennium et anni dimidium me ne dubitetis ex hac carne migraturum, et hunc nostrae sedis regimen procul dubio suscepturum.'

Hoc audito, pavore perterriti animoque percussi, steterunt inter spem et metum positi, non modicum ammirantes illud propheticum; tum in sese obstupefactus audientium quisque, non in vanum audita secum volvens, obmutuit mutando rerum in cardine non dubius. 

(#9) Iterum non longo post prefatus iuvenis ordinationum tempore duos secum sui iuris ducens clericos Benno et Saxo nominatos et veniens, rogat episcopum, ut sacri ordinis ab eius manibus susciperent benedictionem. Cui vir sanctus, ut semper erat oris iocundi, subridens: 'Noli,' inquit, 'fili, noli me, quod prevales, ad id opus invitare. Tuum est, inquam, quod me rogas agere; tuis, non meis - ne obstupescas! ‑ ordinandi sunt manibus, et id primo ordinationis officium iam anno mediante tercio tuis celebrabis in gaudium.'

Ad haec, lacrimis obortis, mente consternatur iuvenis, omnia vel tuta timens, haut credulus auditis. Cui presul solacii manum adhibet, non modico videns eum aestu curarum fluctuare: 'Ne paveas,' inquit, 'ad talia, nec generositatis aliquid titubet industria. Res ecclesiae, quae nunc pauper habetur, Dei donis tibi multiplicabitur innumeris, rerum facies inopinate mutabitur. Tu sedis aulam Traiecto, iam multis annorum circulis et adhuc Danorum impulsu desolatam, pristini honoris mutabis in faciem.'

Haec et hiis maiora vir sanctus intimat de futuris, vera veris involvens, quae non secus quam ut dicta sunt cuncta per ordinem, ut palam est, suis pervenere temporibus. Nec opus attestari verbis, quia patet omnium oculis, quod de singulis vaticinii veritas rerum approbatur testimonio.

Si quando per internuncios invitaretur instare regis obsequio, solebat blande respondere: 'Iustum est,' inquit, 'sublimioribus obedire potestatibus; sed et episcopalis iuris non esse secularium se implicare negociis, ad milites Christi, sub cuius castris militant, pertinere quis ambigit, ut ecclesiasticis induti spiritualiter armis pro regis populique salute et pacis stabilitate cum suis debeant Deum interpellare precibus assiduis, animarum quaerere lucra, non sectari terrena? Milites ergo regni miliciae cingulo precincti beneficiisque cumulati id, ut aequum est, exerceant negocii.'

Sicque inspecta lege perfectae libertatis, non blandiciis movetur ab incepto nec illatis, si ita forsitan evenerit, iniuriis inclinatur umquam a proposito. Se semper considerans suae nativitatis in speculo, maluit soli Deo placere quam hominibus.

Nec dubitandum, quod vir Dei, cum sic longe ante presciret sui obitus articulum, ardente lucerna obviam Domino se prepararet a nuptiis redeunti. Vigilavit utique, confestim ut aperiret pulsanti, triticum mensurae Domini sui tanto magis erogando familiae, quanto citius se cognovit Domino rationem de talento redditurum. Nec mortem formidat, cui mori lucrum et vivere Christus erat. Pacis, concordiae, caritatis, ut solebat, suis ingeminat monita. Spiritu pauperem, meritis divitem, terrenis alienum, superis vicinum, prout humanis possibile est, se anhelat facere. Ieiuniis, psalmodiarum deliciis, vigiliarum exerciciis, elemosinarum et misericordiae, ut solebat, exhibitionibus infatigatus carnis debitum exornare prevenit.

(#10) Nec pretereundum, quod vir sanctus, ut ipse suis quibusdam asseruit, tanta sublimi mereretur visione visitari.

Contigit eum quibusdam diebus gravi corporis infirmitate detineri et multum suae mortis periculum evadere desperare. Quadam die sancta Dei genitrix semperque virgo virginum Maria, duabus de suis, Agne et Tecla, pedissequis comitata, mirandae lucis preclara splendore astitit ei, totum implens habitaculum luminis claritate. Qui tantae visionis aspectu territus, non loquendi, sed vix vivendi fiduciam suscipiens, pre timore semivivus emarcuit.

Cui porta salutis, domina mundi consolationis huiusmodi medicinam adhibens omnemque timorem cum languore detergens, inquit: 'Ne timeas, Radbode, quod eius aspectum inspicis cui frequenter supplicas. Non te consolari mea dedignor visitatione, qui me in tua semper habes ad Deum invocatione. Tu securus esto invigilando et operando ut coepisti.'

Confestim ad haec verba splendor luminis non comparuit, remanente tamen diu miri odoris fraglantia, et languor omnis, velut quodam lintheo de corpore sudor extersus, confestim abscessit.

Haec etenim cum clam suis assereret - nolens, dum viveret, palam fieri -, cuius formae, cuius et habitus, cuius et ornamenti sancta virgo virginum sibi videbatur apparere, non reticuit, tamen eius pulchritudinem non posse testabatur <satis> ammirari. Sanctas vero virgines Agnem et Teciam -  sic enim, ipso audiente, se fatebantur esse nuncupatas, tam vultuum qualitate quam vestium scemate posse testatus est dinoscere. 

(#11) Igitur ex prefati vaticinii tempore transactis triennii annique dimidii diebus, infra pagum Trente nuncupatum suis commorans in locis vi febrium tangitur. Quod mox ut sensit, inde suis secum iter accelerare iussit, ne, graviore invalescente febre, fieret impossibilitas abeundi. Nam ex eodem pago circa hyemis tempora non facilis est exitus. Nec mora, tanti patris languore turbati, iussui tamen eius obtemperantes, versus Othmarshem pergere tendunt. Ibi etiam, si fuerint divinitus ammoniti, dimitterent, sepulturam eligerent. Hunc locum situ decorum, parvo tamen adhuc oratorio, sepe solebat incolere.

Illic enim ad votum suis dispositis, non defessus Dei famulatu, non languoris impulsu fatigatus, sed vultu hilaris, mortis intrepidus, ut ad Christi convivium invitatus, iam corpore premortuo, vivificato spiritu, nec labia cessant vel lingua in extremis psalmorum ab organis.

(#12) Miro ferunt modo, ut astantes lacrimarum ymbre perfusi, quod similis gaudenti, dum lingua viveret, dum oris alitus, superfuit, non cessaret semper inter psalmos reciprocando Ecce laeti laude iocunde modulari. Sic enim incipit antiphonarum prima de sancti Martini responsoriis a se compositis. Nec dubium erat inter haec astantibus, quod angelicis iam tunc vallatus auxiliis nil pertimesceret tenebrarum ymagines. Nec procul esse credimus specialis patroni visionem, cui sic, quasi hunc alloquens, canorae vocis <salutatione> applaudit.

Tandem Novembre finem sui claudente, diem clausit extremum, migrans feliciter ad Dominum. Mox sanctum corpus impositum feretro clerus et populus cum ymnis et psalmodiis omnique veneratione tanti patris exequias ducendo, Daventriae ut appropinquabant, civitas omnis lugubri commota tumultu ruit in obviam. Vox lugentium mixta psalmodiis maesto funeris duplicatur in officio; cum omni honoris frequentia infra parietes ecclesiae deportatum, septentrionali plaga tumulatur.

Corpus imponitur sarcofago, spiritus exultat in Domini sui gaudio, cui servivit in hoc seculo, cui est honor, potestas et gloria per secula seculorum. Amen.


Ga naar vertaling Vita Radbodi door Vincent Hunink


latest changes here: 30-07-2012 16:01


HOME VH / vincenthunink.nl

(c) 2014 V. Hunink

copyright statement  / contact