Click on the first word(s) to see the commentary on the line


Spes victis telluris abit, placuitque profundo

fortunam temptare maris. Non robore picto                  510

ornatas decuit fulgens tutela carinas,

sed rudis et qualis procumbit montibus arbor

conseritur, stabilis navalibus area bellis.

Et iam turrigeram Bruti comitata carinam

venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis                  515

Stoechados arva tenens. Nec non et Graia iuventus

omne suum fatis voluit committere robur

grandaevosque senes mixtis armavit ephebis.

Accepit non sola viros, quae stabat in undis,

classis: et emeritas repetunt navalibus alnos.         520

ut matutinos spargens super aequora Phoebus

fregit aquis radios et liber nubibus aether

et posito Borea pacemque tenentibus Austris

servatum bello iacuit mare, movit ab omni

quisque suam statione ratem, paribusque lacertis       525

Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis

tollitur: impulsae tonsis tremuere carinae

crebraque sublimes convellunt verbera puppes.

Cornua Romanae classis validaeque triremes

quasque quater surgens extructi remigis ordo                  530

commovet et plures quae mergunt aequore pinus

multiplices cinxere rates. Hoc robur aperto

oppositum pelago: lunata classe recedunt

ordine contentae gemino crevisse Liburnae.

celsior at cunctis Bruti praetoria puppis       535

verberibus senis agitur molemque profundo

invehit et summis longe petit aequora remis.

 

Ut tantum medii fuerat maris, utraque classis

quod semel excussis posset transcurrere tonsis,

innumerae vasto miscentur in aethere voces,                  540

remorumque sonus premitur clamore, nec ullae

audiri potuere tubae. Tum caerula verrunt

atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant.

Ut primum rostris crepuerunt obvia rostra,

in puppem rediere rates, emissaque tela                  545

aera texerunt vacuumque cadentia pontum.

Et iam diductis extendunt cornua proris

diversaeque rates laxata classe receptae.

Ut, quotiens aestus Zephyris Eurisque repugnat,

huc abeunt fluctus, illo mare, sic, ubi puppes       550

sulcato varios duxerunt gurgite tractus,

quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor.

Sed Grais habiles pugnamque lacessere pinus

et temptare fugam nec longo frangere gyro

cursum nec tarde flectenti cedere clavo;                  555

at Romana ratis stabilem praebere carinam

certior et terrae similem bellantibus usum.

Tunc in signifera residenti puppe magistro

Brutus ait: `Paterisne acies errare profundo

artibus et certas pelagi? iam consere bellum,      560

Phocaicis medias rostris oppone carinas.'

paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos.

Tum quaecumque ratis temptavit robora Bruti

ictu victa suo percussae capta cohaesit;

ast alias manicaeque ligant teretesque catenae,     565

seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum.

 

Iam non excussis torquentur tela lacertis

nec longinqua cadunt iaculato vulnera ferro,

miscenturque manus. Navali plurima bello

ensis agit. Stat quisque suae de robore puppis       570

pronus in adversos ictus, nullique perempti

in ratibus cecidere suis. Cruor altus in unda

spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.

Et, quas immissi traxerunt vincula ferri,

has prohibent iungi conferta cadavera puppis.      575

semianimes alii vastum subiere profundum

hauseruntque suo permixtum sanguine pontum;

hi luctantem animam lenta cum morte trahentes

fractarum subita ratium periere ruina.

irrita tela suas peragunt in gurgite caedes,                  580

et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum

exceptum mediis invenit vulnus in undis.

 

Phocaicis Romana ratis vallata carinis

robore diducto dextrum laevumque tuetur

aequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta            585

puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat,

terga simul pariter missis et pectora telis

transigitur; medio concurrit corpore ferrum,

et stetit incertus, flueret quo vulnere, sanguis,

donec utrasque simul largus cruor expulit hastas        590

divisitque animam sparsitque in vulnera letum.

Derigit huc puppem miseri quoque dextra Telonis,

qua nullam melius pelago turbante carinae

audivere manum, nec lux est notior ulli

crastina, seu Phoebum videat seu cornua lunae,                  595

semper venturis componere carbasa ventis.

Hic Latiae rostro compagem ruperat alni,

pila sed in medium venere trementia pectus

avertitque ratem morientis dextra magistri.

dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem,    600

excipit immissum suspensa per ilia ferrum

affixusque rati telo retinente pependit.

 

Stant gemini fratres, fecundae gloria matris,

quos eadem variis genuerunt viscera fatis:

discrevit mors saeva viros, unumque relictum     605

agnorunt miseri sublato errore parentes,

aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem

semper et amissum fratrem lugentibus offert.

Quorum alter mixtis obliquo pectine remis

ausus Romanae Graia de puppe carinae                  610

iniectare manum; sed eam gravis insuper ictus

amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit

deriguitque tenens strictis immortua nervis.

Crevit in adversis virtus: plus nobilis irae

truncus habet fortique instaurat proelia laeva                  615

rapturusque suam procumbit in aequora dextram.

Haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.

Iam clipeo telisque carens, non conditus ima

puppe sed expositus fraternaque pectore nudo

arma tegens, crebra confixus cuspide perstat                  620

telaque multorum leto casura suorum

emerita iam morte tenet. Tum vulnere multo

effugientem animam lassos collegit in artus

membraque contendit toto, quicumque manebat,

sanguine et hostilem defectis robore nervis        625

insiluit solo nociturus pondere puppem.

Strage virum cumulata ratis multoque cruore

plena per obliquum crebros latus accipit ictus

et, postquam ruptis pelagus compagibus hausit,

ad summos repleta foros descendit in undas         630

vicinum involvens contorto vertice pontum.

Aequora discedunt mersa diducta carina

inque locum puppis cecidit mare. Multaque ponto

praebuit ille dies varii miracula fati.

Ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos,        635

affixit Lycidan. Mersus foret ille profundo,

sed prohibent socii suspensaque crura retentant.

Scinditur avulsus, nec, sicut vulnere, sanguis

emicuit; lentus ruptis cadit undique venis,

discursusque animae diversa in membra meantis      640

interceptus aquis. Nullius vita perempti

est tanta dimissa via. Pars ultima trunci

tradidit in letum vacuos vitalibus artus;

at tumidus qua pulmo iacet, qua viscera fervent,

haeserunt ibi fata diu, luctataque multum     645

hac cum parte viri vix omnia membra tulerunt.

 

Dum nimium pugnax unius turba carinae

incumbit prono lateri vacuamque relinquit,

qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppis

versa cava texit pelagus nautasque carina,       650

bracchia nec licuit vasto iactare profundo

sed clauso periere mari. Tunc unica diri

conspecta est leti facies, cum forte natantem

diversae rostris iuvenem fixere carinae.

discessit medium tam vastos pectus ad ictus,     655

nec prohibere valent obtritis ossibus artus

quo minus aera sonent; eliso ventre per ora

eiectat saniem permixtus viscere sanguis.

Postquam inhibent remis puppes ac rostra reducunt,

deiectum in pelagus perfosso pectore corpus                  660

vulneribus transmisit aquas. Pars maxima turbae

naufraga iactatis morti obluctata lacertis

puppis ad auxilium sociae concurrit; at illis,

robora cum vetitis prensarent altius ulnis

nutaretque ratis populo peritura recepto,     665

impia turba super medios ferit ense lacertos.

Bracchia linquentes Graia pendentia puppe

a manibus cecidere suis: non amplius undae

sustinuere graves in summo gurgite truncos.

Iamque omni fusis nudato milite telis  670

invenit arma furor: remum contorsit in hostem

alter, at hi totum validis aplustre lacertis

avulsasque rotant excusso remige sedes.

In pugnam fregere rates. Sidentia pessum

corpora caesa tenent spoliantque cadavera ferro.                  675

multi inopes teli iaculum letale revulsum

vulneribus traxere suis et viscera laeva

oppressere manu, validos dum praebeat ictus

sanguis et, hostilem cum torserit, exeat, hastam.

Nulla tamen plures hoc edidit aequore clades        680

quam pelago diversa lues. Nam pinguibus ignis

affixus taedis et tecto sulpure vivax

spargitur; at faciles praebere alimenta carinae

nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.

nec flammas superant undae, sparsisque per aequor       685

iam ratibus fragmenta ferus sibi vindicat ignis.

Hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas,

hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.

Mille modos inter leti mors una timori est

qua coepere mori. Nec cessat naufraga virtus:        690

tela legunt deiecta mari ratibusque ministrant

incertasque manus ictu languente per undas

exercent; nunc, rara datur si copia ferri,

utuntur pelago: saevus complectitur hostem

hostis, et implicitis gaudent subsidere membris    695

mergentesque mori.

 

Pugna fuit unus in illa

eximius Phoceus animam servare sub undis

scrutarique fretum, si quid mersisset harenis,

et nimis affixos unci convellere morsus,

adductum quotiens non senserat anchora funem.       700

hic, ubi comprensum penitus deduxerat hostem,

victor et incolumis summas remeabat in undas;

sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus,

puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.

hi super hostiles iecerunt bracchia remos        705

et ratium tenuere fugam. Non perdere letum

maxima cura fuit: multus sua vulnera puppi

affixit moriens et rostris abstulit ictus.

 

Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae

Lygdamus excussa Balearis tortor habenae     710

glande petens solido fregit cava tempora plumbo.

Sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit

vincula, procurrunt oculi; stat lumine rapto

attonitus mortisque illas putat esse tenebras.

at postquam membris sensit constare vigorem     715

`vos', ait `o socii, sicut tormenta soletis,

me quoque mittendis rectum componite telis.

Egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis

bellorum casus. Ingentem militis usum

hoc habet ex magna defunctum parte cadaver:                  720

viventis feriere loco.'  sic fatus in hostem

caeca tela manu sed non tamen irrita mittit.

Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus,

qua iam non medius descendit in ilia venter,

adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.      725

stabat diversa victae iam parte carinae

infelix Argi genitor, non ille iuventae

tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:

victum aevo robur cecidit, fessusque senecta

exemplum, non miles erat; qui funere viso                  730

saepe cadens longae senior per transtra carinae

pervenit ad puppim spirantisque invenit artus.

Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,

distentis toto riguit sed corpore palmis.

nox subit atque oculos vastae obduxere tenebrae,   735

et miserum cernens agnoscere desinit Argum.

Ille caput labens et iam languentia colla

viso patre levat; vox faucis nulla solutas

prosequitur, tacito tantum petit oscula vultu

invitatque patris claudenda ad lumina dextram.    740

ut torpore senex caruit viresque cruentus

coepit habere dolor, `non perdam tempora' dixit

`a saevis permissa deis, iugulumque senilem

confodiam. Veniam misero concede parenti,

Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi. 745

nondum destituit calidus tua volnera sanguis,

semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes.'

sic fatus, quamvis capulum per viscera missi

polluerit gladii, tamen alta sub aequora tendit

praecipiti saltu: letum praecedere nati            750

festinantem animam morti non credidit uni.

 

Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps

belli casus erat. Graiae pars maxima classis

mergitur, ast aliae mutato remige puppes

victores vexere suos; navalia paucae       755

praecipiti tenuere fuga. Quis in urbe parentum

fletus erat, quanti matrum per litora planctus!

coniunx saepe sui confusis vultibus unda

credidit ora viri Romanum amplexa cadaver,

accensisque rogis miseri de corpore trunco                  760

certavere patres. At Brutus in aequore victor

primus Caesareis pelagi decus addidit armis.

 

HOME VH / vincenthunink.nl

(c) 2014 V. Hunink

copyright statement  / contact