APULEIUS, FLORIDA 16
Click on the numbers below to go to the paragraphs in the Latin text. Click the paragraph numbers in the Latin text to see the corresponding commentary. Click on words to see the Dutch translation
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47
(1) Priusquam
uobis occipiam, principes A<fricae> u<iri>, gratias
agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne
decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a
conspectu auditorii afuerim (2)
contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et
aegris medicabula (3) ─
quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum
firmiter dedicaui: nihil tantum, nih<i>l tantulum faciam, quin eius
uos et gnaros et iudices habeam ─ (4) quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu
uestro distulerim.
(5) Exemplum eius
rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito
oboriantur, de Philemone comico. De ingenio eius qui satis nostis, de interitu
paucis cognoscite. An etiam de ingenio pauca uultis?
(6) Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. Namque eum etiam uicit saepenumero ─ pudet dicere. (7) Repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. (8) Rarae apud illum corruptelae, [e]tuti errores, concessi amores. (9) Nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meret<r>ices procaces.
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47
(10) Hisce
laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae quam
recens fecerat cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat,
iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit
usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: (11)
relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die
perlecturum.Postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia
conuenere. (12) Sese quisque
exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit; locum
sessui impertiunt; extimus quisque excuneati queruntur; (13)
farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant
percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus
gnaris sequentia expectare.
(14)
Interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire; quidam tarditatem
poetae murmurari, plures defendere. Sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon
uspiam comparet, missi ex promptioribus qui acci[p]erent, atque eum in suo sibi
lectulo mortuum offendunt. (15)
Commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis
cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed
enim iam animae uacuus, libri oblitus et auditorii securus.
(16) Stetere
paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis
miraculo. (17) Dein regressi ad
populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur, qui in theatro fictum
argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; enimuero iam dixisse
rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere; (18)
hesternum illi imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem
facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam poeta optimus personam uitae
deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc
ossa, mox carmina.
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47
(19) Haec ego
ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie s<u>m e
meo periculo recordatus. Nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri
recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis
exemplo paenissime; (20)
quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum
a[d]fuerim, quin articulum etiam a crure defregerim. Tamen articulus loco concessit exque eo
luxu adhuc fluxus est. (21)
Et iam dum eum ingenti plaga reconcilio,
iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; (22) inde acerbus
dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus
exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius
implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam.
(23) Cum primum
igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento
gressum reciperaui, (24) nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum
ad uos festinanti satis uideba[n]tur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum
interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam
pernicitatem addidistis.
(25) An non
properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo
nullas preces dixeram? Non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam <a>
philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum
beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque
quaque esset gratuitum. (26) Neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut
par<u>um pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere
uelis quam rogare. (27) Id ego arbitror praecipue in honore obseruandum;
quem qui laboriose exorauerit, sibi debet <u>nam gratia<m>,
quod impe<t>rarit; qui uero sine molestia ambitus adeptus est,
duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod
acceperit.
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47
(28) Duplam igitur
uobis gratiam debeo, immo enimuero multiiugam, quam ubique equidem et semper
praedicabo. (29) Sed nunc inpraesentiarum libro isto ad hunc honorem mihi
conscripto, ita ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua
debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, (30)
a qua paululum demutabit liber, [e] quem Strabonis Aemiliani
excellentissimus honor flagitat ─ quem librum sperabo me commode posse
conscribere; satis eum hodie uobiscum probare ─ (31)
est
enim tantus in studiis, <ut> praenobilior sit proprio ingenio quam
patricio consulatu.
Quibusnam uerbis
tibi, Aemiliane
Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam
erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque
doctissime, (32) quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias
habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam
benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti
aequiperem, nondum hercle repperio. (33) Sed quaeram sedulo et
conitar,
`dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.'
Nam nunc inpraesentiarum ─ neque enim diffitebor
─ laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens
occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare.
(34) Quid
faciam? Cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat grati<a>s
agere. Nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod
honorem meum non minus mereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi
uiri tanto testimonio exulto. (35)
Quippe testimonium mihi perhibuit in
curia Carthaginiensium non minus splendidissima quam benignissima uir
consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator
mihi apud principes Africae uiros quodam modo astitit.
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47
(36) Nam, ut
comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem
statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio
studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea uota omnia mea
secundum dignitatis suae gradus recognouit. (37) Iam illud primum
beneficium, quod condiscipulum se meminit. Ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat.
Quin etiam commemorauit et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et
alios decretos.
(38) Quid addi
potest ad hoc praeconium uiri consularis? Immo etiam docuit argumento suscepti
sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. Iam hoc praecipuum beneficium
ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam
suffragio commendat. (39)
Ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo
statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus
ubique gentium ponere gratulantur. Quid igitur superest ad honoris mei tribunal
et columen, ad laudis meae cumulum? Immo enimuero, quid superest? (40)
Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus procons.,
sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius
auctoritatem secuti sunt. Nonne videtur hoc uobis senatus consultum esse?
(41)
Quid quod et
Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter
decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum
spero, in sequentem curiam protulisse, (42) ut salua ueneratione, salua
reuerentia consularis sui, uiderentur factum eius non aemulati sed secuti, id
est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret.
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47
(43) Ceterum
meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a
uobis quod uolebant. Id ego nescirem ac <non> praedicarem? Ingratus
essem. (44)
Quin etiam uniuerso ordini uestro <pro>
amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui
me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel
nominari tantummodo summus honor est.
(45) Igitur, quod
difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum esse
populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id ─
praefascine dixerim ─ iam quodam modo mihi obtigit. (46)
Quid
igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis
ministerium? Quae mihi ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne
ut Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare
potius solet quam computare.
(47)
Sed de hoc
tum ego perfectius, cum uos effectius. Quin etiam tibi, nobilitas senatorum,
claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro
etiam conscripto plenius gratias cana<m> eique libro
mandabo, (48) uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque
abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
goto paragraph 1
- 5 - 6 - 10
- 14 - 16
- 19 - 23
- 25 - 28
- 31 - 34
- 36 - 38
- 41 - 43
- 45 - 47